OVILE seu OVILIA

OVILE seu OVILIA
OVILE, seu OVILIA
dicebatur locus Romae, in Campo Martio, cancellis conclusus, in quo erant, qui suffrgium dicebant; Tribunali vicinus. Principio namque locus Comitiorum in ipsa Urbe erat, in comitio, quod pars Fori erat, docente Luc. Fauno, de Antiqq. Urbis Rom. l. 2. c. 10. Postea, crescente indies civium multitudine, extra urbem translata sunt, in Campum Martium, teste Vergetiô Rei mil. l. 1. c. 10. Unde Claudian. l. 1. in Eutrop. v. 438.
Martius Eunuchi repetat suffragia Campus.
C. Petronius Satyricus, in bellorum Civil. descriptione,
Nec minor in campo furor est emptique Quirites
Ad praedam, strepitumque lucri suffragia vertunt.
In hoc itaque Campo prope fluvium locus erat geminus, alter exercendis militibus destinatus, quem Aream Auctores vocant: alter, cui includebatur populus, donec de creandis Magistratibus suffragia tulissent cui nomen esse voluerint Ovilia, item Septa. Servius ad Virgil. Ecl. 1. v. 34. Septa proprie sunt loca in Campo Martio, inclusa tabulatis, in quibus stans populus Rom. suffragia ferre consueverat: Sed quoniam haec Septa similia sunt ovilibus, duo hae invicem pro se ponuntur. Seneca de Ira l. 2. c. 7. Cum videris Forum multitudine refertum, et Septa concursu omnis frequentiae plena, etc. Quae postea marmore structa et porticibus circumiectis magnifice exornata sunt, erectô inibi insigni Tribunali, uti discimus ex Plino l. 16. c. 40. Trabs fuit in porticibus septorum a M. Agrippa relicta. Picturis itidem ac statuis condecorata, Idem l. 36. c. 5. Nec minor quaestio est, in Septis Pann et Olympum, Chironemque cum Achille, qui fecerint. Antiquum Ovile memorat, iuvenalis Sat. 6. v. 528.
A Meroe portabis aquas, quas spargat in aede
Isidos, antiquo quae proxima surgit Ovili
Huc ergo Centuria ascensura ibat, non per scalas, sed per pontes, qui erant angustae viae ad Ovile ducentes: in quorum initio stabant Diribitores, qui tabellas singulis ministrabant; extremô vero rogatores, Ovile ingressuis cistam proponebant, in quam conicerent quam vellent tabulam: quibus collectis ex Ovili discedens Centuria alteri locum faciebat, Unde de ponte deiciendus Proverb. dici coepit, cui ius suffragii negabatur: Non ut periclitarentur de vita, sed ne suffragarentur in Comitiiis dicente Ioh. Saxoniô in Oras, pro Roscio. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 14. Ad alios dein quoque usus loca haec adhiberi coepêre. Ibi enim ludi exhiberi solebant, teste Suetoniô in Calig. c. 18. Munera gladiatoria partim in Amphitheatro Tauri, partim in septis, aliquot edidit. Qui etiam c. 21. Amphitheatrum prope septa fuisse exstructum, docet: confirmatque idem in Claudio c. 21. Imo sub Augustis raro sollennes ludos alibi, quam hic; editos fuisse, patet ex eodem in Nerone c. 12. Gymnico, quod in Septis dabat, inter buthysiae apparatum barbam primus posuit: Vide quoque Strabonem l. 5. Porro deambulationibus inserviebat locus, ut qui vicinô Tibride apricus esset, et salubriori invitaret caelô, accedente praesertim tantarum rerum opulentiâ. Statius l. 4. Sylv. 6. v. 1.
Forte remittentem curas, Phoeboque levatum
Pectora, cum patulis tererem vagus otia Septis,
Iam moriente die, rapuit me cena benigni
Vindicis.
martial. l. 9. Epigr. 60. v. 1.
In Septis Mamurra diu, multumque vagatus,
His ubi Roma suas aurea vexat opes etc.
Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. loc cit. Alias Ovilia quid sint, notum. Horum fores Festis Palilibus coronari iubet Ovid. Fastor. l. 4. v. 735. id genus sacrificii describens:
Pastor, oves saturas ad prima crepuscula lustret,
Unda prius spargat, virgaque verrat humum.
Frondibus et fixis decorentur ovilia ramis,
Et tegat ornatas longa corona fores.
Vide Car. Paschalium in Coronarum l. 4. c. 17. et plura infra voce Palilia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • STABULUM — I. STABULUM locus Galliae Narbonens. Anton. inter. Salsusas ad Boream 48. et Pyrenaeum montem ad Meridiem ubi in Hispaniam transitur, 16. mill. pass. Quibusdam est Millas, castrum Comitatus Ruscinonensis ad Tetim fluv. fere 10. mill. pass. a… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”